monumenta.ch > Plinius > sectio 221

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 221
{XXXVII} maxime autem arborum hoc sentiunt piri, mali, fici, minus quae amarae sunt et odoratae. eorum, qui in ficis existunt, alii nascuntur ex ipsis, alios parit qui vocatur cerastes, omnes tamen in cerasten figurantur sonumque edunt parvoli stridoris. et sorbus arbor infestatur vermiculis rufis ac pilosis atque ita emoritur; mespila quoque in senecta obnoxia ei morbo est.